dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  The Latter End of Lyce

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Horace 65 B.C.–8 B.C.

The Latter End of Lyce

AVDIVERE, Lyce, di mea uota, di

audiuere, Lyce: fis anus et tamen

uis formosa uideri

ludisque et bibis impudens

et cantu tremulo pota Cupidinem

lentum sollicitas. ille uirentis et

doctae psallere Chiae

pulcris excubat in genis.

inportunus enim transuolat aridas

quercus et refugit te quia luridi

dentes, te quia rugae

turpant et capitis niues.

nec Coae referunt iam tibi purpurae

nec cari lapides tempora, quae semel

notis condita fastis

inclusit uolucris dies.

quo fugit uenus, heu, quoue color, decens

quo motus? quid habes illius, illius,

quae spirabat amores,

quae me surpuerat mihi

felix post Cinaram notaque et artium

gratarum facies? sed Cinarae breuis

annos fata dederunt,

seruatura diu parem

cornicis uetulae temporibus Lycen,

possent ut iuuenes uisere feruidi

multo non sine risu

dilapsam in cineres facem.