dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  The Blessings of Peace

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Tibullus c.55? B.C.–19 B.C.

The Blessings of Peace

QVIS fuit horrendos primus qui protulit ensis?

quam ferus et uere ferreus ille fuit!

tum caedes hominum generi, tum proelia nata,

tum breuior dirae mortis aperta uia est.

an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra

uertimus, in saeuas quod dedit ille feras?

diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt,

faginus astabat cum scyphus ante dapes.

non arces, non uallus erat, somnumque petebat

securus uarias dux gregis inter ouis.

tunc mihi uita foret uulgi nec tristia nossem

arma nec audissem corde micante tubam.

nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis

haesura in nostro tela gerit latere.

sed patrii seruate Lares: aluistis et idem,

cursarem uestros cum tener ante pedes.

neu pudeat prisco uos esse e stipite factos:

sic ueteris sedis incoluistis aui.

tunc melius tenuere fidem, cum paupere cultu

stabat in exigua ligneus aede deus.

hic placatus erat, seu quis libauerat uuam

seu dederat sanctae spicea serta comae:

atque aliquis uoti compos liba ipse ferebat

postque comes purum filia parua fauum.

stat uobis (aerata, Lares, depellite tela)

hostia de plena rustica porcus hara.

hanc pura cum ueste sequar myrtoque canistra

uincta geram, myrto uinctus et ipse caput.

sic placeam uobis: alius sit fortis in armis,

sternat et aduersos Marte fauente duces,

ut mihi potanti possit sua dicere facta

miles et in mensa pingere castra mero.

quis furor est atram bellis accersere Mortem?

imminet et tacito clam uenit illa pede.

non seges est infra, non uinea culta, sed audax

Cerberus et Stygiae nauita turpis aquae:

illic percussisque genis ustoque capillo

errat ad obscuros pallida turba lacus.

quin potius laudandus hic est quem prole parata

occupat in parua pigra senecta casa!

ipse suas sectatur ouis, at filius agnos,

et calidam fesso comparat uxor aquam.

sic ego sim, liceatque caput candescere canis

temporis et prisci facta referre senem.

interea pax arua colat. pax candida primum

duxit araturos sub iuga curua boues:

pax aluit uitis et sucos condidit uuae,

funderet ut nato testa paterna merum:

pace bidens uomerque nitent, at tristia duri

militis in tenebris occupat arma situs.

rusticus e luco reuehit, male sobrius ipse,

uxorem plaustro progeniemque domum.

sed uneris tunc bella calent. scissosque capillos

femina, perfractas conqueriturque fores;

flet teneras subtusa genas: sed uictor et ipse

flet sibi dementes tam ualuisse manus.

at lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat,

inter et iratum lentus utrumque sedet.

a lapis est ferrumque, suam quicumque puellam

uerberat: e caelo deripit ille deos.

sit satis e membris tenuem rescindere uestem,

sit satis ornatus dissoluisse comae,

sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus

quo tenera irato flere puella potest.

sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque

is gerat et miti sit procul a Venere.

at nobis, Pax alma, ueni spicamque teneto,

profluat et pomis candidus ante sinus.