dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  Epicurus and the Fear of Death

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Lucretius c.99 B.C.–c.55 B.C.

Epicurus and the Fear of Death

E TENEBRIS tantis tam clarum extollere lumen

qui primus potuisti inlustrans commoda uitae,

te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc

ficta pedum pono pressis uestigia signis,

non ita certandi cupidus quam propter amorem

quod te imitari aueo; quid enim contendat hirundo

cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi

consimile in cursu possint et fortis equi uis?

tu, pater, es rerum inuentor, tu patria nobis

suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,

floriferis ut apes in saltibus omnia libant,

omnia nos itidem depascimur aurea dicta,

aurea, perpetua semper dignissima uita.

nam simul ac ratio tua coepit uociferari

naturam rerum, diuina mente coorta,

diffugiunt animi terrores, moenia mundi

discedunt, totum uideo per inane geri res.

apparet diuum numen sedesque quietae

quas neque concutiunt uenti nec nubila nimbis

aspergunt neque nix acri concreta pruina

cana cadens uiolat semperque innubilus aether

integit, et large diffuso lumine rident.

omnia suppeditat porro natura neque ulla

res animi pacem delibat tempore in ullo.

at contra nusquam apparent Acherusia templa

nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,

sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur.

his ibi me rebus quaedam diuina uoluptas

percipit atque horror, quod sic natura tua ui

tam manifesta patens ex omni parte retecta est.

Et quoniam docui cunctarum exordia rerum

qualia sint et quam uariis distantia formis

sponte sua uolitent aeterno percita motu,

quoue modo possint res ex his quaeque creari,

hasce secundum res animi natura uidetur

atque animae claranda meis iam uersibus esse

et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,

funditus humanam qui uitam turbat ab imo

omnia suffundens mortis nigrore neque ullam

esse uoluptatem liquidam puramque relinquit.

nam quod saepe homines morbos magis esse timendos

infamemque ferunt uitam quam Tartara leti

et se scire animae naturam sanguinis esse

aut etiam uenti, si fert ita forte uoluntas,

nec prorsum quicquam nostrae rationis egere,

hinc licet aduertas animum magis omnia laudis

iactari causa quam quod res ipsa probetur.

extorres idem patria longeque fugati

conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,

omnibus aerumnis adfecti denique uiuunt,

et quocumque tamen miseri uenere parentant

et nigras mactant pecudes et manibu’ diuis

inferias mittunt multoque in rebus acerbis

acrius aduertunt animos ad religionem.

quo magis in dubiis hominem spectare periclis

conuenit aduersisque in rebus noscere qui sit;

nam uerae uoces tum demum pectore ab imo

eliciuntur et eripitur persona mala re.

denique auarities et honorum caeca cupido,

quae miseros homines cogunt transcendere finis

iuris et interdum socios scelerum atque ministros

noctes atque dies niti praestante labore

ad summas emergere opes, haec uulnera uitae

non minimam partem mortis formidine aluntur.

turpis enim ferme contemptus et acris egestas

semota ab dulci uita stabilique uidetur

et quasi iam leti portas cunctarier ante;

unde homines dum se falso terrore coacti

effugisse uolunt longe longeque remosse,

sanguine ciuili rem conflant diuitiasque

conduplicant auidi, caedem caede accumulantes;

crudeles gaudent in tristi funere fratris

et consanguineum mensas odere timentque.

consimili ratione ab eodem saepe timore

macerat inuidia: ante oculos illum esse potentem,

illum aspectari, claro qui incedit honore,

ipsi se in tenebris uolui caenoque queruntur.

intereunt partim statuarum et nominis ergo;

et saepe usque adeo, mortis formidine, uitae

percipit humanos odium lucisque uidendae,

ut sibi consciscant maerenti pectore letum,

obliti fontem curarum hunc esse timorem,

hunc uexare pudorem, hunc uincula amicitiai

rumpere et in summa pietatem euertere fraude.

nam iam saepe homines patriam carosque parentis

prodiderunt, uitare Acherusia templa petentes.

nam ueluti pueri trepidant atque omnia caecis

in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus

interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam

quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura.

hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

non radii solis neque lucida tela diei

discutiant, sed naturae species ratioque.