dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  A Letter to Paulinus

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Ausonius c.310–c.395

A Letter to Paulinus

IAMBE Parthis et Cydonum spiculis,

iambe pinnis alitum uelocior,

Padi ruentis impetu torrentior,

magna sonorae grandinis ui densior,

flammis corusci fulguris uibratior,

iam nunc per auras Persei talaribus

petasoque ditis Arcados uectus uola.

si uera fama est Hippocrene, quam pedis

pulsu citati cornipes fudit fremens,

tu fonte in ipso procreatus Pegasi,

primus duorum metra iunxisti pedum

trimetrisque Musis concinentibus nouem

caedem in draconis concitasti Delium.

fer hanc salutem praepes et uolucripes

Paulini ad usque moenia, Ebromagum loquor,

et protinus, iam si resumptis uiribus

alacri refecti corporis motu uiget,

saluere iussum mox reposce mutuum.

nihil moreris iamque, dum loquor, redi,

imitatus illum stirpis auctorem tuae,

triplici furentem qui Chimaeram incendio

superuolauit tutus igne proximo.

dic te ualere, dic saluere te iubet

amicus et uicinus et fautor tuus,

honoris auctor, altor ingeni tui.

dic et magister, dic parens, dic omnia

blanda atque sancta caritatis nomina

haueque dicto dic uale actutum et redi.

quod si rogabit, quid super scriptis nouis

maturus aeui nec rudis diiudicem,

nescire dices, sed paratum iam fore

heroicorum uersuum plenum essedum.

cui subiugabo de molarum ambagibus,

qui machinali saxa uoluunt pondere,

tripedes caballos terga ruptos uerbere,

his ut uehantur tres sodales nuntii.

fors et rogabit, quos sodalis dixeris

simul uenire: dic, ‘trinodem dactylum

uidi paratum crucianti cantherio:

spondeus illi lentipes ibat comes,

paribus moratur qui locis cursum meum,

mihique similis, semper aduersus tamen,

nec par nec impar, qui trochaeus dicitur.’

haec fare cursim nec moratus peruola,

aliquid reportans interim munusculi

de largitate musici promptarii.