John Donne (1572–1631). The Poems of John Donne. 1896.
Commendatory VersesAmicissimo et meritissimo Benj: Jonson: in Volponem
Q
Si auderent hominum Deique juris
Consulti, veteres sequi aemularierque,
O omnes saperemus ad salutem.
His sed sunt veteres araneosi;
Tam nemo veterum est secutor, ut tu
Illos quod sequeris novator audis.
Fac tamen quod agis; tuique prima
Libri canitie induantur hora;
Nam chartis pueritia est neganda,
Nascanturque senes, oportet, illi
Libri, quîs dare vis perennitatem.
Priscis, ingenium facit, laborque
Te parem; hos superes, ut et futuros,
Ex nostra vitiositate sumas,
Qua priscos superamus, et futuros.
J. D.