dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  To his Book

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Ausonius c.310–c.395

To his Book

SI tineas cariemque pati te, charta, necesse est,

incipe uersiculis ante perire meis.

‘malo,’ inquis, ‘tineis.’ sapis, aerumnose libelle,

perfungi mauis quod leuiore malo.

ast ego damnosae nolo otia perdere Musae,

iacturam somni quae parit atque olei.

‘utilius dormire fuit quam perdere somnum

atque oleum.’ bene ais: causa sed ista mihi est,

irascor Proculo, cuius facundia tanta est

quantus honos. scripsit plurima quae cohibet.

hunc studeo ulcisci: et prompta est propria ultio uati.

qui sua non edit carmina, nostra legat.

huius in arbitrio est, seu te iuuenescere cedro

seu iubeat duris uermibus esse cibum.

huic ego, quod nobis superest ignobilis oti,

deputo, siue legat quae dabo siue tegat.