dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  The Dead Parrot

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Ovid 43 B.C.–A.D. 18

The Dead Parrot

PSITTACVS, Eois imitatrix ales ab Indis,

occidit: exsequias ite frequenter, aues;

ite, piae uolucres, et plangite pectora pinnis

et rigido teneras ungue notate genas;

horrida pro maestis lanietur pluma capillis,

pro longa resonent cornea rostra tuba!

quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni,

expletast annis ista querela suis;

alitis in rarae miserum deuertere funus:

magna, sed antiquast causa doloris Itys.

omnes, quae liquido libratis in aere cursus,

tu tamen ante alios, turtur amice, dole!

plena fuit uobis omni concordia uita,

et stetit ad finem longa tenaxque fides:

quod fuit Argolico iuuenis Phoceus Orestae,

hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.

quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,

quid uox mutandis ingeniosa sonis,

quid iuuat, ut datus es, nostrae placuisse puellae?

infelix, auium gloria, nempe iaces!

tu poteras fragilis pinnis hebetare smaragdos

tincta gerens rubro Punica rostra croco.

non fuit in terris uocum simulantior ales:

reddebas blaeso tam bene uerba sono!

raptus es inuidia; non tu fera bella mouebas;

garrulus et placidae pacis amator eras.

ecce, coturnices inter sua proelia uiuunt,

forsitan et fiant inde frequenter anus.

plenus eras minimo nec prae sermonis amore

in multos poteras ora uacare cibos;

nux erat esca tibi causaeque papauera somni.

pellebatque sitim simplicis umor aquae.

uiuit edax uultur ducensque per aera gyros

miluus et pluuiae graculus auctor aquae;

uiuit et armiferae cornix inuisa Mineruae,

illa quidem saeclis uix moritura nouem;

occidit illa loquax humanae uocis imago,

psittacus, extremo munus ab orbe datum!

optima prima fere manibus rapiuntur auaris,

inplentur numeris deteriora suis:

tristia Phylacidae Thersites funera uidit,

iamque cinis uiuis fratribus Hector erat.

quid referam timidae pro te pia uota puellae,

uota procelloso per mare rapta Noto?

septima lux uenit non exhibitura sequentem

(et stabat uacuo iam tibi Parca colo),

nec tamen ignauo stupuerunt uerba palato:

clamauit moriens lingua ‘Corinna, uale!’

colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet,

udaque perpetuo gramine terra uiret:

sique fides dubiis, uolucrum locus ille piarum

dicitur, obscenae quo prohibentur aues;

illic innocui late pascuntur olcres

et uiuax phoenix, unica semper auis;

explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas,

oscula dat cupido blanda columba mari.

psittacus has inter nemorali sede receptus

conuertit uolucris in sua uerba pias.

ossa tegit tumulus, tumulus pro corpore magnus,

quo lapis exiguus par sibi carmen habet:

‘colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro;

ora fuere mihi plus aue docta loqui.’