dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  Telamon. i

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Quintus Ennius 239–169? B.C.

Telamon. i

EGO deum genus esse semper dixi et dicam caelitum,

sed eos non curare opinor quid agat humanum genus:

nam si curent, bene bonis sit, male malis, quod nunc abest…

sed superstitiosi uates inpudentesque harioli,

aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat,

qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant uiam,

quibus diuitias pollicentur, ab iis drachumam ipsi petunt.

de his diuitiis sibi deducant drachumam, reddant cetera.