Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.
L. AcciusTarquins Dream
Q
dedi sopore placans artus languidos:
uisust in somnis pastor ad me adpellere
pecus lanigerum eximia pulchritudine,
duos consanguineos arietes inde eligi
praeclarioremque alterum immolare me:
deine eius germanum cornibus conitier,
in me arietare, eoque ictu me ad casum dari:
exin prostratum terra, grauiter saucium,
resupinum in caelo contueri maxime
mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum
radiatum solis linquier cursu nouo.
Rex, quae in uita ursurpant homines, cogitant curant uident,
quaeque agunt uigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt,
Minus mirandum est, di rem tantam haut temere improuiso offerunt.
proin uide ne, quem tu esse hebetm deputas aeque ac pecus,
is sapientia munitum pectus egregie gerat
teque regno expellat: nam id quod de sole ostentum est tibi,
populo commutationem rerum portendit fore
perproquinquam. haec bene uerruncent populo! nam quod dexterum
cepit cursum ab laeua signum praepotens, pulcherrume
auguratum est rem Romanam publicam summam fore.