Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.
Tibullus c.55? B.C.19 B.C.Lines Written in Sickness at Corcyra
I
o utinam memores ipse cohorsque mei!
me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris:
abstineas auidas Mors modo nigra manus.
abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater
quae legat in maestos ossa perusta sinus,
non soror, Assyrios cineri quae dedat odores
et fleat effusis ante sepulcra comis,
Delia non usquam quae, me cum mitteret urbe,
dicitur ante omnis consuluisse deos.
illa sacras pueri sortis ter sustulit: illi
rettulit e trinis omnia certa puer.
cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam
quin fleret nostras respiceretque uias.
ipse ego solator, cum iam mandata dedissem,
quaerebam tardas anxius usque moras.
aut ego sum causatus auis aut omina dira
Saturniue sacram me tenuisse diem.
o quotiens ingressus iter mihi tristia dixi
offensum in porta signa dedisse pedem!
audeat inuito ne quis discedere Amore,
aut sciat egressum se prohibente deo.
quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt
illa tua totiens aera repulsa manu,
quidue, pie dum sacra colis, pureque lauari
te, memini, et puro secubuisse toro?
nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi
picta docet templis multa tabella tuis),
ut mea uotiuas persoluens Delia uoces
ante sacras lino tecta fores sedeat,
bisque die resoluta comas tibi dicere laudes
insignis turba debeat in Pharia.
at mihi contingat patrios celebrare Penatis
reddereque antiquo menstrua tura Lari.
quam bene Saturno uiuebant rege, priusquam
tellus in longas est patefacta uias!
nondum caeruleas pinus contempserat undas,
effusum uentis praebueratque sinum,
nec uagus ignotis repetens compendia terris
presserat externa nauita merce ratem.
illo non ualidus subiit iuga tempore taurus,
non domito frenos ore momordit equus,
non domus ulla fores habuit, non fixus in agris,
qui regret certis finibus arua, lapis.
ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant
obuia securis ubera lactis oues.
non acies, non ira fuit, non tela nec ensem
immiti saeuus duxerat arte faber.
nunc loue sub domino caedes et uulnera semper,
nunc mare, nunc leti mille repente uiae.
parce, pater. timidum non me periuria terrent,
non dicta in sanctos impia uerba deos.
quod si fatalis iam nunc expleuimus annos,
fac lapis inscriptis stet super ossa notis:
sed me, quod facilis tenero sum semper Amori,
ipsa Venus campos ducet in Elysios.
hic choreae cantusque uigent, passimque uagantes
dulce sonant tenui gutture carmen aues;
fert casiam non culta seges, totosque per agros
floret odoratis terra benigna rosis;
ac iuuenum series teneris immixta puellis
ludit, et adsidue proelia miscet amor.
illic est, cuicumque rapax Mors uenit amanti,
et gerit insigni myrtea serta coma.
at scelerata iacet sedes in nocte profunda
abdita, quam circum flumina nigra sonant:
Tisiphoneque impexa feros pro crinibus anguis
saeuit et huc illuc impia turba fugit;
tum niger in porta per centum Cerberus ora
stridet et aeratas excubat ante fores.
illic Iunonem temptare Ixionis ausi
uersantur celeri noxia membra rota;
porrectusque nouem Tityos per iugera terrae
adsiduas atro uiscere pascit auis.
Tantalus est illic, et circum stagna: sed acrem
iam iam poturi deserit unda sitim;
et Danai proles, Veneris quod numina laesit.
in caua Lethaeas dolia portat aquas.
illic sit quicumque meos uiolauit amores,
optauit lentas et mihi militias.
at tu casta precor maneas, sanctique pudoris
adsideat custos sedula semper anus.
haec tibi fabellas referat positaque lucerna
deducat plena stamina longa colu;
at circa grauibus pensis adfixa puella
paulatim somno fessa remittat opus.
tunc ueniam subito, nec quisquam nuntiet ante,
sed uidear caelo missus adesse tibi.
tunc mihi, qualis eris longos turbata capillos,
obuia nudato, Delia, curre pede.
hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem
Luciferum roseis candida portet equis.