dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  Line upon Line

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Marcus Manilius fl. A.D. 10

Line upon Line

VT rudibus pueris monstratur littera primum

per faciem nomenque suum, tum ponitur usus;

tunc coniuncta suis formatur syllaba nodis;

hinc uerbis structura uenit per membra ligandis,

tunc rerum uires atque artis traditur usus,

perque pedes proprios nascentia carmina surgent;

singulaque in summa prodest didicisse priora;

quae nisi constiterint primis fundata elementis,

effluat in uanum rerum praeposterus ordo,

uersaque, quae propere dederint praecepta magistri:

sic mihi per totum uolitanti carmine mundum

erutaque abstrusa penitus caligine fata

Pieridum numeris etiam modulata canenti,

quoque deus regnat reuocanti numen in arte

per partis ducenda fides, et singula rerum

sunt gradibus tradenda suis, ut cum omnia certa

notitia steterint, proprios reuocentur ad usus.

ac uelut in nudis cum surgunt montibus urbes,

conditor et uacuos muris circumdare collis

destinat, ante manus quam temptet scindere fossas,

quaerit opes: ruit ecce nemus, saltusque uetusti

procumbunt solemque nouum, noua sidera cernunt;

pellitur omne loco uolucrum genus atque ferarum,

antiquasque domos et nota cubilia linquunt.

ast alii silicem in muros et marmora templis

rimantur, ferrique rigor per tempora nota

quaeritur; hinc artes, hinc omnis conuenit usus.

tunc demum consurgit opus, cum cuncta supersunt,

ne medios rumpat cursus praepostera cura:

sic mihi cunctanti tantae succedere moli

materies primum reurm, ratione remota,

tradenda est, ratio sit ne post irrita, neue

argumenta nouis stupeant nascentia rebus.