dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  Laus Pisonis

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Anonymous circa 60 A.D.

Laus Pisonis

SED prius emenso Titan uergetur Olympo,

quam mea tot laudes decurrere carmina possint.

felix et longa iuuenis dignissime uita

eximiumque tuae gentis decus, accipe nostram

cartulam et ut ueri complectere pignus amoris,

quod si digna tua minus est mea pagina laude,

at uoluisse sat est: animum, non carmina iacto.

tu modo laetus ades: forsan meliora canemus

et uiris dabit ipse fauor, dabit ipsa feracem

spes animum: dignare tuos aperire Penatis,

hoc solum petimus. nec enim me diuitis auri

imperiosa fames et habendi saeua libido

impulerunt, sed laudis amor. iuuat, optime, tecum

degere cumque tuis uirtutibus omne per aeuum

carminibus certare meis: sublimior ibo,

si famae mihi pandis iter, si detrahis umbram.

abdita quid prodest generosi uena metalli,

si cultore caret? quid inerti condita portu,

si ductoris eget, ratis efficit, omnia quamuis

armamenta gerat teretique fluentia malo

possit ab excusso dimittere uela rudenti?

ipse per Ausonias Aeneia carmina gentis

qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum

Maeoniumque senem Romano prouocat ore,

forsitan illius nemoris latuisset in umbra,

quod canit, et sterili tantum cantasset auena

ignotus populis, si Maecenate careret.

qui tamen haut uni patefecit limina uati

nec sua Vergilio permisit carmina soli.

Maecenas tragico quatientem pulpita gestu

erexit Varium, Maecenas alta tonantis

eruit et populis ostendit syrmata Gracchi:

carmina Romanis etiam resonantia chordis,

Ausoniamque chelyn gracilis patefecit Horati.

o decus, in totum merito uenerabilis aeuum,

Pierii tutela chori, quo praeside tuti

non umquam uates inopi timuere senectae,

quod si quis nostris precibus locus, et mea uota

si mentem subiere tuam, memorabilis olim

tu mihi Maecenas tereti cantabere uersu.

possumus aeternae nomen committere famae

si tamen hoc ulli de se promittere fas est

et deus ultor abest; superest animosa uoluntas

ipsaque nescio quid mens excellentius audet.

tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem

exsere. nos humilis domus, at sincera, parentum

et tenuis fortuna sua caligine celat.

possumus impositis caput exonerare tenebris

et lucem spectare nouam, si quid modo laetus

annuis et nostris subscribis, candide, uotis.

est mihi, crede, meis animus constantior annis,

quamuis nunc iuuenile decus mihi pingere malas

coeperit et nondum uicesima uenerit aestas.