dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  He dreams that Neaera is false to him

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Lygdamus 43–2? B.C.

He dreams that Neaera is false to him

DI meliora ferant, nec sint mihi somnia uera,

quae tulit hesterna pessima nocte quies.

ite procul, uani, falsumque auertite uisum:

desinite in nobis quaerere uelle fidem.

diui uera monent, uenturae nuntia sortis

uera monent Tuscis exta probata uiris:

somnia fallaci ludunt temeraria nocte

et pauidas mentes falsa timere iubent:

et natum in curas hominum genus omnia noctis

farre pio placant et saliente sale?

et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri

mendaci somno credere siue solent,

efficiat uanos noctis Lucina timores

et frustra immeritum pertimuisse uelit,

si mea nec turpi mens est obnoxia facto

nec laesit magnos impia lingua deos.

iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis

mundum caeruleo lauerat amne rotas,

nec me sopierat menti deus utilis aegrae:

Somnus sollicitas deficit ante domos.

tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu,

pressit languentis lumina sera quies.

hic iuuenis casta redimitus tempora lauro

est uisus nostra ponere sede pedem.

non illo quicquam formosius ulla priorum

aetas, heroum nec uidet ulla domus.

intonsi crines longa ceruice fluebant,

stillabat Syrio myrtea rore coma.

candor erat qualem praefert Latonia Luna,

et color in niueo corpore purpureus,

ut iuueni primum uirgo deducta marito

inficitur teneras ore rubente genas,

ut cum contexunt amarantis alba puellae

lilia, ut autumno candida mala rubent.

ima uidebatur talis inludere palla:

namque haec in nitido corpore uestis erat.

artis opus rarae, fulgens testudine et auro

pendebat laeua garrula parte lyra.

hanc primum ueniens plectro modulatus eburno

felicis cantus ore sonante dedit:

sed postquam fuerant digiti cum uoce locuti,

edidit haec dulci tristia uerba modo:

‘salue, cura deum: casto nam rite poetae

Phoebusque et Bacchus Pieridesque fauent:

sed proles Semelae Bacchus doctaeque sorores

dicere non norunt quid ferat hora sequens:

at mihi fatorum leges aeuique futuri

euentura pater posse uidere dedit.

quare ego quae dico non fallax accipe uates

quodque deus uero Cynthius ore feram.

tantum cara tibi quantum nec filia matri,

quantum nec cupido bella puella uiro,

pro qua sollicitas caelestia numina uotis,

quae tibi securos non sinit ire dies

et, cum te fusco Somnus uelauit amictu,

uanum nocturnis fallit imaginibus,

carminibus celebrata tuis formosa Neaera

alterius mauult esse puella uiri,

diuersasque suas agitat mens impia curas,

nec gaudet casta nupta Neaera domo.

a crudele genus nec fidum femina nomen!

a pereat, didicit fallere si qua uirum.

sed flecti poterit: mens est mutabilis illis:

tu modo cum multa bracchia tende prece.

saeuus Amor docuit ualidos temptare labores,

saeuus Amor docuit uerbera posse pati.

me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas

non est in uanum fabula ficta iocum:

tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora

nec similis chordis reddere uoce sonos;

sed perlucenti cantum meditabar auena

ille ego Latonae filius atque Iouis.

nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas

immitem dominam coniugiumque ferum.

ergo ne dubita blandas adhibere querelas:

uincuntur molli pectora dura prece.

quod si uera canunt sacris oracula templis.

haec illi nostro nomine dicta refer:

hoc tibi coniugium promittit Delius ipse;

felix hoc alium desine uelle uirum.

dixit, et ignauus defluxit corpore somnus.

a ego ne possim tanta uidere mala.

nec tibi crediderim uotis contraria uota

nec tantum crimen pectore inesse tuo.

nam te nec uasti genuerunt aequora ponti.

nec flammam uoluens ore Chimaera fero,

nec canis anguinea redimitus terga caterua,

cui tres sunt linguae tergeminumque caput,

Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,

nec te conceptam saeua leaena tulit,

barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis;

sed culta et duris non habitanda domus

et longe ante alias omnes mitissima mater

isque pater quo non alter amabilior.

haec deus in melius crudelia somnia uertat

et iubeat tepidos inrita ferre Notos.