Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.
Ovid 43 B.C.A.D. 18Epic and Love Elegy
A
edere, materia conueniente modis;
par erat inferior uersus: risisse Cupido
dicitur atque unum surripuisse pedem.
‘quis tibi, saeue puer, dedit hoc in carmina iuris?
Pieridum uates, non tua turba sumus.
quid, si praeripiat flauae Venus arma Mineruae,
uentilet accensas flaua Minerua faces?
quis probet in siluis Cererem regnare iugosis,
lege pharetratae uirginis arua coli?
crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
instruat, Aoniam Marte mouente Iyram
sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna:
cur opus adfectas, ambitiose, nouum?
an, quod ubique, tuumst? tua sunt Heliconia tempe?
uix etiam Phoebo iam lyra tuta suast?
cum bene surrexit uersu noua pagina primo,
attenuat neruos proximus ille meos:
nec mihi materiast numeris leuioribus apta,
aut puer aut longas compta puella comas.’
questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
legit in exitium spicula facta meum
lunauitque genu sinuosum fortiter arcum
‘quod’ que ‘canas, uates, accipe’ dixit ‘opus!’
me miserum! certas habuit puer ille sagittas:
uror, et in uacuo pectore regnat Amor.
sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:
ferrea cum uestris bella ualete modis!
cingere litorea flauentia tempora myrto,
Musa, per undenos emodulanda pedes!
C
primaque iuratis induis arma uiris,
nos, Macer, ignaua Veneris cessamus in umbra,
et tener ausuros grandia frangit Amor.
saepe meae ‘tandem’ dixi ‘discede’ puellae:
in gremio sedit protinus illa meo;
saepe ‘pudet’ dixi: lacrimis uix illa retentis
‘me miseram, iam te’ dixit ‘amare pudet?’
inplicuitque suos circum mea colla lacertos
et, quae me perdunt, oscula mille dedit.
uincor, et ingenium sumptis reuocatur ab armis,
resque domi gestas et mea bella cano.
sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra
creuit, et huic operi quamlibet aptus eram:
risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos
sceptraque priuata tam cito sumpta manu;
hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,
deque cothurnato uate triumphat Amor.
quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris,
(ei mihi! praeceptis urgeor ipse meis)
aut, quod Penelopes uerbis reddatur Vlixi,
scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas,
quod Paris et Macareus et quod male gratus Iaso
Hippolytique parens Hippolytusque legant,
quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem
dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae.
quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus
scriptaque diuersis rettulit ille locis!
candida Penelope signum cognouit Vlixis,
legit ab Hyppolyto scripta nouerca suo;
iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae,
quodque legat Phyllis, si modo uiuit, adest;
tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera uenit;
det uotam Phoebo Lesbis amata lyram.
nec tibi, qua tutum uati, Macer, arma canenti
aureus in medio Marte tacetur Amor:
at Paris est illic et adultera, nobile crimen,
et comes exstincto Laudamia uiro.
si bene te noui, non bella libentius istis
dicis et a uestris in mea castra uenis.