Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.
Marcus Tullius Cicero 106 B.C.43 B.C.De Consulatu Suo
P
uertitur et totum conlustrat lumine mundum,
menteque diuina caelum terrasque petessit,
quae penitus sensus hominum uitasque retentat,
aetheris aeterni saepta atque inclusa cauernis.
et si stellarum motus cursusque uagantis
nosse uelis, qua et sint signorum in sede locatae,
quae uerbo ex falsis Graiorum uocibus errant,
re uera certo lapsu spatioque feruntur,
omnia iam cernes diuina mente notata.
nam primum astrorum uolucris te consule motus
concursusque graui stellarum ardore micantis
tu quoque, cum tumulos Albano in monte niualis
lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas,
uidisti et claro tremulos ardore cometas;
multaque misceri nocturna strage putasti,
quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae,
cum claram speciem concreto lumine luna
abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
quid uero, ut Phoebi fax, tristis nuntia belli,
quae maganum ad columen fammato ardore uolabat,
praecipitis caeli partis obitusque petessit>?
aut cum terribili perculsus fulmine ciuis
luce serenanti uitalia lumina liquit?
aut cum se grauido tremefecit corpore tellus?
iam uero uariae nocturno tempore uisae
terribilis formae bellum motusque monebant,
multaque per terras uates oracla furenti
pectore fundebant tristis minitantia casus:
quidue ea quae lapsu ceciderunt aera uetusto?
haec, fora perpetuis signis clarisque frequentans,
ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
aut ea Torquato quae quondam et consule Cotta
Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex?
omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
ipse suos quondam tumulos ac templa petiuit
et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
tum species ex aere uetus uenerataque Nattae
concidit elapsaeque uetusto numine leges,
et diuom simulacra peremit fulminis ardor.
hic siluestris erat Romani nominis altrix,
Martia, quae paruos Mauortis semine natos
uberibus grauidis uitali rore rigabat:
quae tum cum pueris flammato fulminis ictu
concidit atque auolsa pedum uestigia liquit.
tum quis non artis scripta ac monumenta uolutans
uoces tristificas chartis promebat Etruscis?
Lucmones, genus Etrusca de stirpe profectum,
uoluier ingentem cladem pestmeque monebant,
tum legum exitium constanti uoce ferebant,
templa deumque adeo flammis urbemque iubebant
eripere et stragem horribilem caedemque uereri;
atque haec fixa graui fato ac fundata teneri,
nei posta excelsum ad columen formata decore
sancta louis species claros spectaret in ortus:
tum fore ut occultos populus santusque senatus
cernere conatus posset, si solis ad ortum
conuorsa inde patrum sedes populique uideret.
haec tardata diu species multumque morata
consule te tandem celsa est in sede locata;
atque una fixi ac signati temporis hora
Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna
et clades patiae flamma ferroque parata
uocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
rite igitur ueteres, quorum monumenta tenetis,
qui populos urbisque modo ac uirtute regebant,
rite etiam uostri, quorum pietasque fidesque
praestitit ac longe uicit sapientia cunctos,
praecipue coluere uigenti numine diuos.
haec adeo penitus cura uidere sagaci,
otia qui stadiis laeti tenuere decoris
inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo
sudarunt claras fecundi pectoris artis.
e quibus ereptum, primo iam a flore iuuentae,
te patria in media uirtutum mole locauit.
tu tamen anxiferas curas requiete relaxans,
quod patriae uacat, his studiis nobisque sacrasti.