dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  Cynthia Dead

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Sextus Propertius c.50 B.C.–c.16 B.C.

Cynthia Dead

SVNT aliquid Manes: letum non omnia finit,

luridaque euictos effugit umbra rogos.

Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro,

murmur ad extremae nuper humata uiae,

cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,

et quererer lecti frigida regna mei.

eosdem habuit secum quibus est elata capillis,

eosdem oculos: lateri uestis adusta fuit,

et solitum digito beryllon adederat ignis,

summaque Lethaeus triuerat ora liquor.

spirantisque animos et uocem misit: at illi

pollicibus fragiles increpuere manus:

‘Perfide nec cuiquam melior sperande puellae,

in te iam uiris somnus habere potest?

iamne tibi exciderant uigilacis furta Suburae

et mea nocturnis trita fenestra dolis?

per quam demisso quotiens tibi fune pependi,

alterna ueniens in tua colla manu!

saepe Venus triuio commissa est, pectore mixto

fecerunt tepidas pallia nostra uias.

foederis heu taciti, cuius fallacia uerba

non audituri diripuere Noti.

at mihi non oculos quisquam inclamauit euntis:

unum impetrassem te reuocante diem:

nec crepuit fissa me propter harundine custos,

laesit et obiectum tegula curta caput.

denique quis nostro curuum te funere uidit.

atram quis lacrimis incaluisse togam?

si piguit portas ultra procedere, at illuc

iussisses lectum lentius ire meum.

cur uentos non ipse rogis, ingrate, petisti?

cur nardo flammae non oluere meae?

hoc etiam graue erat, nulla mercede hyacinthos

inicere et fracto busta piare cado.

Lygdamus uratur, candescat lammina uernae:

sensi ego, cum insidiis pallida uina bibi.

aut Nomas arcanas tollat uersuta saliuas:

dicet damnatas ignea testa manus.

quae modo per uilis inspecta est publica noctes,

haec nunc aurata cyclade signat humum,

et grauiora rependit iniquis pensa quasillis,

garrula de facie si qua locuta mea est;

nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas,

codicis immundi uincula sentit anus;

caeditur et Lalage tortis suspensa capillis,

per nomen quoniam est ausa rogare meum.

te patiente meae conflauit imaginis aurum,

ardente e nostro dotem habitura rogo.

non tamen insector, quamuis mereare, Properti:

longa mea in libris regna fuere tuis.

iuro ego fatorum nulli reuolubile carmen,

tergeminusque canis sic mihi molle sonet,

me seruasse fidem. si fallo, uipera nostris

sibilet in tumulis et super ossa cubet.

nam gemina est sedes turpem sortita per amnem,

turbaque diuersa remigat omnis aqua.

una Clytaemestrae stuprum uehit, altera Cressae

portat mentitae lignea monstra bouis.

ecce coronato pars altera rapta phaselo,

mulcet ubi Elysias aura beata rosas,

qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybelles

mitratisque sonant Lydia plectra choris.

Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritae

narrant historiae pectora nota suae:

haec sua matcrnis queritur liuere catenis

bracchia nec meritas frigida saxa manus;

narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores,

in scelus hoc animum non ualuisse suum.

sic mortis lacrimis uitae sanamus amores:

celo ego perfidiae crimina multa tuae.

sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris

si te non totum Chloridos herba tenet:

nutrix in tremulis ne quid desideret annis

Parthenie: potuit, nec tibi auara fuit.

deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est,

ne speculum dominae porrigat illa nouae.

et quoscumque meo fecisti nomine uersus,

ure mihi: laudes desine habere meas.

pelle hederam tumulo, mihi quae pugnante corymbo

molli contortis alligat ossa comis.

ramosis Anio qua pomifer incubat aruis,

et numquam Herculeo numine pallet ebur,

hic carmen media dignum me scribe columna,

sed breue, quod currens uector ab urbe legat:

“HIC TIBVRTINA IACET AVREA CYNTHIA TERRA:

ACCESSIT RIPAE LAVS, ANIENE, TVAE.”

nec tu sperne piis uenientia somnia portis:

cum pia uenerunt somnia, pondus habent.

nocte uagae ferimur, nox clausas liberat umbras,

errat et abiecta Cerberus ipse sera.

luce iubent leges Lethaea ad stagna reuerti:

nos uehimur, uectum nauta recenset onus.

nunc te possideant aliae: mox sola tenebo:

mecum eris et mixtis ossibus ossa teram.’

haec postquam querula mecum sub lite peregit,

inter complexus excidit umbra meos.