Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.
Ovid 43 B.C.A.D. 18Cruel Dawn
I
flaua pruinoso quae uehit axe diem.
quo properas, Aurora? mane! sic Memnonis umbris
annua sollemni caede parentet auis!
nunc iuuat in teneris dominae iacuisse lacertis;
si quando, lateri nunc bene iuncta meost.
nunc etiam somni pingues et frigidus aer,
et liquidum tenui gutture cantat auis.
quo properas, ingrata uiris, ingrata puellis?
roscida purpurea supprime lora manu!
ante tuos ortus melius sua sidera seruat
nauita nec media nescius errat aqua;
te surgit quamuis Iassus ueniente uiator,
et miles saeuas aptat ad arma manus;
prima bidente uides oneratos arua colentis,
prima uocas tardos sub iuga panda boues;
tu pueros somno fraudas tradisque magistris,
ut subeant tenerae uerbera saeua manus,
atque eadem sponsum inuitos ante atria mittis,
unius ut uerbi grandia damna ferant;
nec tu consulto, nec tu iucunda diserto:
cogitur ad litis surgere uterque nouas;
tu, cum feminei possint cessare Iabores,
Ianificam reucas ad sua pensa manum.
omnia perpeterer; sed surgere mane puellas,
quis, nisi cui non est ulla puella, ferat?
optaui quotiens, ne Nox tibi cedere uellet,
ne fugerent uultus sidera mota tuos;
optaui quotiens, aut uentus frangeret axem,
aut caderet spissa nube retentus equus!
inuida, quo properas? quod erat tibi filius ater,
materni fuerit pectoris ille color?
Tithono uellem de te narrare Iiceret;
femina non caelo turpior ulla foret;
illum dum refugis, longo quia grandior aeuo,
surgis ad inuisas a sene mane rotas;
at si, quem mauis, Cephalum conplexa teneres,
clamares: ‘Iente currite, Noctis equi!’
cur ego plectar amans, si uir tibi marcet ab annis?
num me nupsisti conciliante seni?
adspice, quot somnos iuueni donarit amato
Luna! neque illius forma secunda tuae.
ipse deum genitor, ne te tam saepe uideret,
commisit noctis in sua uota duas.
iurgia finieram; scires audisse: rubebat;
nec tamen adsueto tardius orta dies.