dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  Athens shall cure him of his Love

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Sextus Propertius c.50 B.C.–c.16 B.C.

Athens shall cure him of his Love

MAGNVM iter ad doctas proficisci cogor Athenas,

ut me longa graui soluat amore uia.

crescit enim assidue spectando cura puellae:

ipse alimenta sibi maxima praebet amor.

omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari

possit: at ex omni me premit ipse deus.

bis tamen aut semel admittit, cum saepe negauit;

seu uenit, extremo dormit amicta toro.

unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris

quantum oculis, animo tam procul ibit amor.

nunc agite, o socii, propellite in aequora nauem,

remorumque pares ducite sorte uices,

iungiteque extremo felicia lintea malo:

iam liquidum nautis aura secundat iter.

Romanae turres et uos ualeatis, amici,

tuque mihi qualiscumque, puella, uale!

ergo ego nunc rudis Hadriaci uehar aequoris hospes,

cogar et undisonos nunc prece adire deos.

deinde per Ionium uectus cum fessa Lechaeo

sedarit placida uela phaselus aqua,

quod superest, sufferre, pedes, properate laborem,

Isthmos qua terris arcet utrumque mare.

inde ubi Piraei capient me litora portus,

scandam ego Theseae bracchia longa uiae.

illic aut stadiis animum emendare Platonis

incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis;

persequar aut studio linguae Demosthenis artem,

librorumque tuos, docte Menandre, sales;

aut certe tabulae capient mea lumina pictae,

siue ebore exactae, seu magis aere, manus.

aut spatia annorum aut longa interualla profundi

lenierint tacito uulnera nostra sinu:

seu moriar, fato, non turpi fractus amore;

atque erit illa mihi mortis honesta dies.